- ORNAMENTUM est
- ORNAMENTUM estquod corporis ornandi et venustatis gratiâ paratur, l. argum. §. Ornam. cum §. seq. et leg. Ornamentor. 37. ff. de aur. et arg. mund.Differt a Veste, quia haec necessitatis ac utilitatis causâ habetur et in victu est l. victus ff. de verb. signif. Ornamentum vero neque necessitatis neque cultus gratiâ est, sed ut ornatius sit corpus: unde non solum cultui et vestitui, verum etiam ipsi quandoque corpori accedit, cuiusmodi sunt, Armillae,Inaures, Gemmae, Margaritae, Annuli, (signaturiis exceptis) Vittae, Mitrae etc. d. l. argum. §. Ornam. Quibus rebus neque corpus induitur, neque cultum redditur, sed exornatur tantum: adeo ut etiam matrona nuda, quae corpori vittas, armillas, inaures gemmasve apposuit, hôc modô ornata dici possit, d. l. A Mundo etiam distinguitur, ut qui corporis venustati inserviens, illud mundius tantum nitidiusque reddit: cuiusmodi videri potest Balnoum, Unguentum, Speculum, Pecten et similia munditiei corporis inservientia, d. l. Graece Καλλωπίσματα; quibus addenda, Purpurissum, Stibium, de quibus fucis Polin. l. 23. c. 4 et Plautus Mostellar. Act. 1. Scen. 3. Vide Calvin. Lex. Iurid. IN l. 4. c. de Fideiussor. l. 10. Ornamentum sacrum, sacrum Aerarium denotat: Et si inventas apud dignos pecunias fiscales exegerit, et sacro Ornamento intulerit, licitô iure sibi in singulas libras seu solidos pro solatio retineat. Graeci Βεςτιάριον, Vestiarium, appellant, ad l. 2. C de fisc. vel resp. Vide infra. Apud Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 8. ubi de comodo mentio, vox Ornamenta arma gladiatoria designat, Salmas. Not. ad Tertull. Certe Ornamenta Gladiaterum, Suetonio in Tito c. 9. et Senecae praefat. l. 4. Natur. Quaest. τὰ ὅπλα sunt, i. e. arma; ut Viri docti observârunt. Ornatus Livio, l. 9. Campani, ab superbia et odio Samnitium, gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eô ornatu armârunt, samnitiumque nomine appellarunt. Solino ornatura, ubi de Trittanno c. 1. Varro in relatione prodigiosae sortitudinis, annotavit Trittannum gladiatorem ornaturâ Samnitum fuisse etc. Ubi ornaturam, idem esse, quod armaturam, docet Salmas. ex illo Plinii, de eodem, Tritannum in Gladiatorio ludo Samnitum armaturâ celebrem, Exercit. suis ad Solin. p. 35. Iumenta autem ornata dicuntur, o. 58. ff. de aedil. Edict. i. e. instrata, frenisque ephippiis ac phaleris instructa, Calvin. ubi supra. Quô sensu ornatum elephantum, dicit Corn. Nepos Vitâ Annibalis c. 3. etc. Aliam notionem vocis vide supra in Agalma.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.